RESUPINANDI

RESUPINANDI
RESUPINANDI
Victimas ritus in Gentilium sacris celebris olim: quem ἆυ ἐρύειν Homerus vocat Il. α. v. 460. et β. v. 422. ad quorum priorem locum Eustathium vide. Nempecum superis Diis sacrificarent. Ita enim a Cleone, Argonaut. l. 1. teste Nat. Comite, Mytholog. proditum Veteres superis sacrificantes resupinatarum iugulum sursum convertisse; cum inferis saciebant, earundem collum deorsum terram versus deprimere solitos. Quod et Myrtilus docet, ubi de victimis Inferorum, εν τῇ γῇ ἀποτέμνεςθαι τὰς κεφαλὰς de Superorum ἄνω ἀναςτρέφεςθαι τὸν τράχηλον, ait. Quod et τραχηλίζεςθαι Graeci dixêre: quae vox Hebraeor. c. 4. v. 13. ubi omnia dicuntur oculis Dei γυμνὰ καὶ τετραχηλισμένα, nuda et intime patentia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”